- PHILOXENUS
- I.PHILOXENUSAlexandri M. per loniam, praefectus. Polyaen. l. 6. c. 49.II.PHILOXENUSAthenis quidam mollis et aliorum pellex. Vide Schol. in Aristoph. Vespas.III.PHILOXENUSConsulcum Probo, An. Urb. Cond. 1278.IV.PHILOXENUSCythereus, Poeta Dithyrambicus, floruit Olympiade 95. qui cum Dionysii pellicem Galateam deperiret, tum rivalem in Lapidicinas amovit tyrannus. Illinc Philoxenus aufugiens carmen edidit, in quo fingit Dionysium cum Galatea pecudes pascere et inter pascendum citharam pulsare. Dionysium autem Cyclopem vocat, non solum quod in amanda Galatea cum Cyclope conveniret Homerico, sed et eum ridet, quod visu esset hebetiore. Vide infra, Philoxenus, Poeta lyr.V.PHILOXENUSCytherius, poeta Lyricus, scripsit Lyricô carmine Aeacidarum genealogiam. Hic, cum aliquando apud Dionysium tyrannum ageret, tragoediasque eius, in quibus ille ambitiosissimus erat, minime laudaret, coniectus est in Latomias; Inde extractus post aliquod tempus, cum iterum iuberetur poema eius approbare; totum perlegi audiit; quô factô prompte surgens, ad Latomias rursus, respondit, indeque Tarentum aufugit. Dionysio vero eum pr literas revocare conanti, respondit hoc tantum monosyllabon, Non, saepius iteratum. Suidas. A Philoxeno Cytherio dithyrambos esse inventos, putavit, putavit Pindari Scholiastes. Sed hâc parte magis sidem meretur Herodotus, in Clio. Is Arionem Lesbium sive Methymnaeum, fabulâ de vectore Delphino nobilem, primum fuisse ait, qui Corinthi docuerit dithyrambos. Atque idem etiam proditum ab Aristotele, ut testis est Proclus, Chrestomathiâ. Sane Philoxenus hic multo post Herodotum vixit; nempe Platonis temporibus. Nam et is Syracusanorum tyranno Dionysio iuniori familiaris fuit, ut Pausanias, in Atticis, ait. Sed idem ab eo est interemptus, postquam eum sigurate deriserat in Cyclope suo, sive de amoribus Cyclopis et Galateae. Meminêre Athenaeus l. I. Aelian. Var. l. 12. c. 44. et 47. Idem convivium scripsit, unde quaedam adducit Athenaeus, l. I. 4. et 14. Cuiusmodi eius dictio, et ingenium fuerit, Is. Casaubonus dicet, Animadversionum in Athenaeum l. 4. c. 11. Nempe plane ad lasciviam et nugas comparata.VI.PHILOXENUSEretriensis, pictor, Nicomachi discipulus, cuius tabula nullis postponenda Cassandro regi picta, continuit Alexandri proelium cum Dario. Idem pinxit et Lasciviam, in qua tres Sileni commessabantur. Hic praeceptoris celeritatem assecutus, brevioresetiamnum quasdam picturae vias, et compendiarias invenit. Plin. l. 35. c. 10.VII.PHILOXENUSGrammaticus Alexandrinus, Romaescripsit de monosyllabis verbis, de Hellenismo, de genere linguarum, et alia. Suidas.VIII.PHILOXENUSPhilosophus, qui gruis collum sibi exoptabat, quo diutius ciborum et poculorum sapore oblectaretur. Aristot. Ethio. l. 3. c. 9.IX.PHILOXENUStibicen Ionius insignis, de quo Polyaen. l. 6. c. 10.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.